LATERNA

LATERNA
LATERNA
iam Veteribus multo in usu fuit. Cum enim νυκτιπορίᾳ plurimum illi uterentur, uti de Alex. Mag. Iuli Caesate, Aug. aliis, legimus, ad iter nocturnum faces primum adhibuêrunt lychnuchos e pelle, quae vim ventorum facile ferre possent ac defendere. Quoniam autem fallendi fere hostis causâ iter nocturnum a Ducibus exercituum instituebatur, quo id fieret tutius, componere sic coepêrunt laternas, ut iis lumen abunde facerent, quibus praeferebantur; aliis negarent, qui vel adversi incederent vel ad latera ipsis starent sive ambularent, cuiusmodi Laternarum (Galli surdas hodie vocant) fabricam ex Iulii Africani l. de Bellico appar. MS: hanc exhibet Casaub. Esto Laterna quadrilatera, pellibus ab omni parte oppansis munita. Laterum trium pelles sunto nigrae; unius alba, per quam pone sequentibus lucerna lucebit. Apud Plutarch. Formam aliam laternarum, quas λαμπτῆρας Graece vocat, invenias, quae, si esset a ventis quies, aperto gestabantur ore; si flarent venti, imposito operculo claudebantur: quo modo confectam laternam Auguri auspicatum eunti praeferre nefas erat, Κεφαλ. Π῾ωμ. quaest. 72. E' cornu laternae meminit Olympiod. in 4. Meteorol. πράξει 49. Sic Laterna Cornea, apud Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 61.
Dux laterna viae clausis feror aurea flammis,
Et tuta est gremio parva lucerna meo:
qui etiam Laternae ex vesica meminit Idem ibid. Epigr. 62.
Cornea si non sum numquid sum fuscior? aut me,
Vesicam contra qui venit esse putat?
Et quidem prior iam apud Plaut. Amphytr. Prolog. v. 149. occurrit, ut mirum videatur, cur ab Aelfredo Anglo-Saxonum Rege inventam dicat Asserus de Reb. illius gestis. At militarium Laternarum, quarum in conducendis penoctem exercitibus medio aevo usus fuit, inventionem Manueli Comneno Imp. CPolit. tribuit Cinnamus, qui eas describit l. 5. n. 2. Graeciensium vero vett. laternarum formam ex illis Hippocratis discet Lector. cum ait, ἡ γαςτὴρ δίυδρος, καὶ μέγαλη, ὥςπερ λαμπτὴρ, ubi ventricosas illas fuisse innuit etc. Vide Iul. African. de App. bell. c. 70. apud Casaub. ad Suet. in Iul. Caes. c. 31. et C. du Fresne in Gloss. apud quem Laternam Vitream his versibus describit Aldhelmus de Laude Virginum n. 1.
Nec Laterna tibi vilescat vitrea Virgo,
Tergore vel crasso, et lignis ompacta salignis,
Seu membranarum tenui velamine facta,
Quamlibet aerata praecellat forte lucerna.
Nec omittendum Laternam praegrandem ferendi morem, inter poenas Monachicas, occurrere, in Vitis Abbatum S. Albani. De Laterna Demosthenis diximus supra, in hac voce, vide quoque Absconsa, Lucerna Pharus: it. in voce Urus, ubi urorum cornua in Laminas Secta translucere, atque etiam lumen inclusum latius fundere, ex Plin. dicemus. l. 8. c. 15.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • latérna — tudi latêrna e ž (ẹ̑; ȇ) 1. preprosta svetilka s steklenim, pločevinastim ohišjem, ki se nosi v roki ali obesi: obesiti laterno na voz; prižgati laterno; vzdignil je laterno in posvetil po dvorišču / hlevska laterna 2. star. svetilka sploh:… …   Slovar slovenskega knjižnega jezika

  • laterna — is., müz., İt. lanterna Kolu çevrilerek çalınan, sandık biçiminde bir tür org İlkin laterna eşliğinde sirtakiler yapıldı, sonra hızlı danslara geçildi. H. Taner …   Çağatay Osmanlı Sözlük

  • Laterna Magica — Die Laterna magica, auch Skioptikon genannt, (lateinisch „Zauberlaterne“) ist ein Projektionsgerät, das vom 17. bis ins 20. Jahrhundert hinein in ganz Europa verbreitet war und im 19. Jahrhundert zum Massenmedium avancierte. Sie stellte die… …   Deutsch Wikipedia

  • Laterna magica — Die Laterna magica, auch Skioptikon genannt, (lateinisch „Zauberlaterne“) ist ein Projektionsgerät, das vom 17. bis ins 20. Jahrhundert hinein in ganz Europa verbreitet war und im 19. Jahrhundert zum Massenmedium avancierte. Sie stellte die… …   Deutsch Wikipedia

  • Laterna Magika — is a Non Verbal theatre located in Prague. Its origins are connected with the Expo 58 in Brussels.cite book |title=Bruseský sen. Československá účast na světové výstavě EXPO 58 v Bruselu a životní styl 1. poloviny 60. let |last= |first=… …   Wikipedia

  • Laterna Magica (ансамбль) — Laterna Magica Жанры европейская музыка средних веков и возрождения Годы с 1998 Страна …   Википедия

  • Laterna magica (Begriffsklärung) — Laterna magica oder Laterna Magica (lat. ‚Zauberlaterne‘) bezeichnet einen einfachen Projektionsapparat, siehe Laterna magica ein Theater in Prag, siehe Laterna Magika (Prag) viele Filmvereine und Filmproduktionsfirmen, darunter ein norwegisches… …   Deutsch Wikipedia

  • Laterna Magica (Prag) — Laterna Magika ist ein avantgardistisches Theater in Prag, das in der dem Nationaltheater angeschlossenen „Neuen Szene“ spielt. Es handelt sich um eine Verflechtung von Film, Licht, Musik, Ballett und Pantomime. Erstmals präsentierte Alfred… …   Deutsch Wikipedia

  • Laterna Magika — ist ein avantgardistisches Theater in Prag, das in der dem Nationaltheater angeschlossenen „Neuen Szene“ spielt. Es handelt sich um eine Verflechtung von Film, Licht, Musik, Ballett und Pantomime. Erstmals präsentierte Alfred Radock diese… …   Deutsch Wikipedia

  • Laterna Magika (Prag) — Laterna Magika ist ein avantgardistisches Theater in Prag, das in der dem Nationaltheater angeschlossenen „Neuen Szene“ spielt. Es handelt sich um eine Verflechtung von Film, Licht, Musik, Ballett und Pantomime. Erstmals präsentierte Alfred… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”